Five Mem. Relations (Chadwick) n. 10

Previous Number Next Number See English 

10. Posthac angeli sciscitabant novitios {1} quid plura de consummatione saeculi ex fide cogitaverant et adhuc cogitant; responderunt quod interitum universi, tam coeli quam terrae, quoniam legitur quod coelum et terra interitura sint, et dicitur quod in fumum abitura, et quaerebant angeli quodnam coelum et quaenam terra, num mundi naturalis vel num mundi spiritualis, sunt etiam hic coeli et terrae, coeli ubi sunt angeli ac terrae super quibus habitant; ad haec responderunt novitii, `Quid hoc? forte jocamini; suntne angeli spiritus? quid spiritus nisi spiraculum venti? et ubi hoc? volitatne in coelo atmosphaerico {2}, et pergit usque ad stellas?' Et tunc retulerunt angeli, `Vos estis nunc in mundo spirituali, et adhuc non scitis aliter quam quod sitis in mundo naturali; hic coelum ubi sunt angeli est supra caput vestrum, ac infernum ubi sunt diaboli et satanae est sub pedibus vestris; estne solum, super quo vos et nos stamus, terra? pulsate illam pede et cognoscite.' Sed hoc quia ab ideis prius captis alienum erat, valde admirati sunt; at quia in illustratione ex flammulis super capitibus erant, sermonem angelorum libenter audiebant, ac veritates comprehendebant. @1 Novitios J(c) T; Novitias J$ @2 Atmosphaerico T; atmosphoerico J$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church