Spiritual Experiences (Odhner) n. 2609

Previous Number Next Number See English 

2609. Quod angeli nequaquam possint habere ideam corporeorum, vocum linguarum, nominum terrarum, urbium, et virorum, sed rerum, quas significant

Idea spirituali manifeste percepi, quod angeli nusquam habere possint ideam talium, nam ideae corporeorum, virorum, nominum, vocum, sunt ita materiales, et conclusae, ut nusquam intrare possint in coelum, praeter plura, quae confirmant, solum, quod idea spirituali manifeste visum, quod sit contra omne rationale, quod tale, quod mere materiale est, sicut idea quoque sensus literae Verbi, intrare possit in spiritualia, minus in coelestia, Camelus potius per foramen acus [Matth. XIX: 24, Marc. X: 25, Luc. XVIII: 25], et universus terraqueus globus per foraminulum non visibile; hoc dictum quibusdam, qui gloriati, quod in terris magni fuerint, putantes quod ii essent, qui intellecti, in sensu literae, nec quicquam respondere potuerunt. 1748, 15 Julius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church