2610. Quod myriades in vitam alteram veniant qualibet hora
Hodie mihi dictum, quod myriades qualibet hora in alteram vitam veniant a telluribus in universo; et tamen, quod nihil sit, respective ad infinitatem, seu ad Dominum, Qui infinitus. 1748, 15 Julius.