Spiritual Experiences (Odhner) n. 2611

Previous Number Next Number See English 

2611. De delitiis interioribus quorundam {1} spirituum qui contenti sunt paucis, deque luxato nervo femoris Jacobi [Gen. XXXII: 25]

Nocte cum dormirem quiete, videbar esse, ubi solum tres aut quatuor arbores, in quadam tonna plantatae, quarum una erat procera, altera minor, et binae aut tres parvae, nullum videbam, modo arbores istas plantatas in tonna; et postea eram in quiete anima, et in tam amaena {2} quiete, ut illam describere nequeam, et quidem ob alteram minorem arborem, quam attingere non posse videbar, et quidem ob amaenitatem {3}, nam erat sicut custodita, quoties eam videbam, amaenitas usque ad medullas penetrabat; et hoc aliquibus vicibus, binis reor, ita altera arbor erat custodita, ut [si] modo intuerer ubi illa erat plantata, amaenitas, quae nusquam describi potest, penetrabat mentem meam, nunc constat mihi, quod altera arbor significaret amorem conjugialem, cum magna arbor esset mariti, et minor esset uxoris ejus, et parvae essent liberi. @1 ms. quorundum$ @2 ms. amana$ @3 ms. amaenitate ut apparet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church