Spiritual Experiences (Odhner) n. 3012

Previous Number Next Number See English 

3012. Idem spiritus cum apperciperet quod detectus, et spiritus instructi de veritate fidei circum eum, voluit se extricare ab eorum societate, quod etiam doctus calluit per modos suos per projectiones corporis sui varias et versuras ad dextrum, ad sinistrum, directe, oblique, vario modo, cumque ei diceretur, quod significaret eum velle se proripere ex societate, nam non potuit versari apud eos, qui non eum agnoscebant pro spiritu procedente a Domino, idem fassus est, quod edoctus ita facere cum vellet abigere eos qui cum eo in societate, tum postea convocare bonos spiritus, qui credunt eum talem esse, alioquin potuit esse satis acutus, et apparentis intelligentiae, irascens {1} quod ei dicerem, quod quo intelligentior sibi visus, eo insanior. 1748, 1 Sept. @1 ms. irascentes vel forte ut J.F.I. Tafel irascentis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church