3013. Is quoque mihi dixit, quod non ita miratus, quod spiritus loquuntur cum homine, quia talis quoque, sed quod talis sermo ac apud me, non credens, inde quoque scire datum, quod sit Quakerus, seu spiritus quakerianus, quod idem; putans eos solum cum spiritibus {1}, seu ut nunc vult, cum angelis loqui. 1748, 31 Aug. {2} @1 sic J.F.I. Tafel; ms. spiritus$ @2 hoc probabiliter erronee pro 1 Sept. serius additum, dum scriberetur articulus sequens 3014, die 2 Sept., in spatium vacuum postquam, ut videtur, perscripta erant 3015 ad 3028$