3014. Quod spiritus non habeant vitam, nisi permittantur ea, quae cupiunt
Percepi, quod inter se agerent de eo, quod vita spirituum consistat in eorum cupiditatibus, sine quibus non viverent, proinde non possent interesse aliis, quod quoque iis ostensum per varia, quae ad meam perceptionem obscurius veniebant, et quod agnoscebant, [nempe] si non permitteretur cuique tale quod cupiditati eorum congruit, quod non possent subsistere inter alios, ita nec vivere, ex quo concludi potest, quod Dominus flectat eos per cupiditates suas quemvis; alioquin cum iis prius [cf. 2880] loquutus sum de eo, quod vita eorum consistat in eo, ut iis permittatur, et quod alioquin, nisi secundum phantasias permitteretur facere, quod non possent vivere. 1748, 2 Sept. {1} @1 vide annotationem ad 3013$