337. (Vers. 15.) "Et reges terrae et magnates, et divites, et chiliarchi, et potentes, et omnis servus et omnis liber," significat illos qui ante separationem fuerunt in intellectu veri et boni, in scientia cognitionum illorum, in eruditione: ab aliis vel a se ipsis, et usque non in vita secundum illa. -Quod haec omnia per illos in suo ordine significentur, nemo potest scire, nisi qui scit quid in Sensu spirituali significatur per "reges" per "magnates," per "divites," per "chiliarchos," per "potentes," per "servum" et "liberum." In Sensu spirituali per "reges" significantur qui in veris sunt, per "magnates" qui in bonis, per "divites" qui in cognitionibus veri, per "chiliarchos" qui in cognitionibus boni, per "potentes" qui in eruditione, per "servos" qui in talibus sunt ex aliis, ita ex memoria, per "liberos" qui in talibus sunt ex se ipsis, ita ex judicio. Sed quod illi per omnia haec nomina significentur, confirmare ex Verbo, nimis prolixum foret; quid "reges" significant, prius (n. 20) ostensum est; et quid "divites" (n. 206); quid "magnates" patet apud Jerem. v. 5; Nah. iii. 10; Jon. iii. 7;
"magnum" enim praedicatur de bono (n. 896, 898); quod "potentes," ac quod "servi et liberi," sint qui in eruditione, ex aliis aut ex se ipsis, videbitur infra. Dicitur qui in illis fuerunt, et usque non in vita secundum illa, quoniam mali, imo pessimi, possunt in scientia et in intellectu cognitionum veri et boni esse, et quoque in multa eruditione, sed quia non sunt in vita secundum illa, actualiter non in illis sunt; nam quod solum in intellectu est, et non simul in vita, id non est in homine, est extra illum sicut in atrio; at quod simul in vita est, hoc in homine est, est intra illum sicut in domo; quare hi conservati sunt, et illi rejecti.