Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 338

Previous Number Next Number See English 

338. "Absconderunt se ipsos in speluncis et in petris montium," significat nunc illos in malis, et in falsis mali. -Quod per "abscondere se in speluncis et in petris montium" significetur esse in malis et in falsis mali, est quia illi qui simulaverunt coram mundo quod in bono amoris essent, et tamen fuerunt in malo, post mortem abscondunt se in speluncis; et qui simulaverunt quod in veris fidei essent, et tamen in falsis mali fuerunt, abscondunt se in petris montium: introitus apparent sicut foramina in terris, et sicut fissurae in montibus, in quae sicut serpentes se inferunt et se inibi abscondunt. Quod talia sint domicilia illorum, saepius vidi. Inde est, quod per "speluncas" significentur mala apud tales, et per "foramina" et "fissuras" falsa mali, in sequentibus locis:

In die illo intrabunt "in Speluncas petrarum, et in Fissuras rupium, quando surget Jehovah ad terrendum Terram" (Esaj. ii. 19(, 21);

In die illo "intrabunt in Scissuras petrarum, et in Fissuras rupium propter pavorem Jehovae" (Esaj. ii. 21);

Habitabunt in Fissura vallium, et in Foraminibus terrae et Petris" (Hiob xxx. 6);

"Superbia cordis tui decepit te, qui habitas in Fissuris" (Obad. vers. 3);

In die illo "venient et quiescent in fluviis desolationum et in Fissuris petrarum" (Esaj. vii. 19);

"Palatium erit, desertum, clivus et specula erunt super Speluncis in aeternum" (Esaj. xxxii. 14);

"Superbia cordis decepit te, qui habitas in Foraminibus petrae" (Jerem. xlix. 16);

"Venabuntur eos desuper omni monte et colle, et ex Foraminibus petrarum; non occultabuntur coram Me, neque latebit iniquitas eorum" (Jerem. xvi. 16, 17);

In die illo "ludet sugens super Foramine viperae, et ablactatus super Speluncam basilisci mittet manum (Esaj. xi. 8).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church