Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 339

Previous Number Next Number See English 

339. (Vers. 16.) "Et dicebant montibus et petris, Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super Throno et ab illa Agni," significat confirmationes mali per falsum ac falsi ex malo, usque ut non agnoscerent aliquod Divinum Domini. - Per "montes significantur amores mali, ita mala (n. 336), et per "petras" significantur falsa fidei; per "cadere super illos et abscondere illos" significatur tutari contra influxum e Caelo; et quia hoc fit per confirmationes mali per falsum, ac falsi ex malo, ideo haec significantur; per "abscondere se a facie Sedentis super Throno et ab ira Agni" significatur usque dum non agnoscerent aliquod Divinum Domini per "Sedentem super Throno" intelligitur Divinum Domini a Quo, et per "Agnum" Ipse quoad Divinum Humanum; Dominus quoad utrumque erat super Throno, ut supra ostensum est. Quod dicatur "a facie et ab ira Ipsius," est quia omnes illi qui in speluncis et in petris sunt, non audent pedem ex illis efferre, ne quidem digitum exsertare, propter tormentum et cruciatum, si hoc faciunt; causa est, quia odio habent Dominum, usque ut non possint nominare Ipsum; et sphaera Divina Domini implet omnia, quam a se non possunt removere, quam per confirmationes mali per falsum, et falsi ex malo; jucunda malorum faciunt id. Similia significantur per haec apud Hoscheam:

"Dicent montibus, Operite nos, et collibus cadite super nos" (x. 8);

et apud Lucam:

"Tunc incipient dicere montibus, Cadite super nos, et collibus Occultate nos" (xxiii. 30). Quod hic Sensus spiritualis illorum verborum sit, non potest apparere in litera, sed apparet in Sensu spirituali ex eo, quod dum Ultimum Judicium peragitur, tunc qui in malo sunt et volunt in bono esse, dura in principio patiantur, at minus dura tunc qui se in suo malo per falsa confirmant nam hi suum malum operiunt per falsa, illi autem suum malum nudant, et tunc influxum Divinum non sustinent, ut sequitur. Speluncae et cavernae, in quas se conjiciunt, sunt correspondentiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church