Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 340

Previous Number Next Number See English 

340. (Vers. 17.) "Quia venit dies magnus irae Ipsius et quis potent consistere," significat quod tales facti sint a se ipsis per separationem a bonis et fidelibus propter Ultimum Judicium, quod alioquin non sustinerent. - Per "diem magnum irae Agni" significatur dies Ultimi Judicii; et per "quis potest consistere" significatur non posse sustinere prae cruciatu: cum enim Ultimum Judicium instat, Dominus cum Caelo appropinquat; et ex illis qui infra sunt, in mundo spirituum, non alii Adventum Domini sustinere possunt, quam qui interius boni sunt; et illi interius boni sunt, qui fugiunt mala ut peccata, et spectant ad Dominum. Quod "dies irae Domini" significet Ultimum Judicium, patet manifeste ab his locis:

"Dum nondum venit super vos excandescentia Irae Jehovae, dum nondum venit super vos Dies irae Jehovae, forte abscondemini in Die irae Jehovae" (Zeph. ii. 2, 3);

"Ecce Dies Jehovae venit crudelis, et indignationis, et excandescentiae Irae" (Esaj. xiii. 9, 13);

"Propinquus est Dies Jehovae magnus, Dies excandescentiae Dies hic, Dies angustiae et coarctationis, Dies tenebrarum et caliginis" (Zeph. i. 14, 15):

"Venit Ira Tua, et tempus mortuos judicandi, et dandi mercedem servis Tuis, et perdendi perdentes terram" (Apoc. xi. 18{1});

"Osculamini Filium, ne irascatur et pereatis in via, quia excandescit brevi Ira Ejus; beati omnes confidentes in Ipso" (Psalm. ii. 12). @1 18 pro "12"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church