341. His adjiciam hoc MEMORABILE: -
Vidi ex Clero Angliae congregatos usque ad sexcentos, qui orabant ad Dominum, ut liceret illis ascendere in unam Societatem superioris Caeli; et datum est, et ascenderunt. Et cum ingressi sunt, viderunt Regem eorum, Avum Regis hodie regnantis, et laetati sunt; qui tunc accessit ad binos Episcopos, qui inter illos erant, quos cognoverat in mundo, et loquens cum illis interrogavit, "Quomodo venistis huc." Responderunt, quod supplicaverint ad Dominum, et datum est. Dixit illis, "Cur ad Dominum, et non ad Deum Patrem." Et dixerunt quod sic instructi sint infra. Et dixit, "Annon hoc vobis aliquoties dixi in mundo, quod Dominus adeundus sit, tum etiam quod charitas sit primarium; quid tunc de Domino respondistis." Et datum est illis recordari, quod responderint quod cum Pater aditur etiam Filius adeatur. Sed dixerunt Angeli qui circum Regem erant, "Erratis, non id cogitavistis, nec aditur Dominus cum aditur Deus Pater, sed aditur Deus Pater cum aditur Dominus, quia unum sunt sicut anima et corpus. Quis adit animam hominis et sic corpus ejus; annon cum aditur homo quoad corpus quod videt, etiam aditur anima ejus quam non videt." Ad haec conticuerunt. Et accessit Rex ad duos Episcopos, tenens in manu duo dona, dicens, "Haec dona Caeli sunt." Erant formae caelestes ex auro; et voluit porrigere, sed tunc nubes fusca obtexit illos, et separavit illos. Et descenderunt via qua ascenderunt; et scripserunt haec in libro. Reliqui ex Clero Angliae, qui audiverunt quod Consociis suis datum sit ascendere in superius Caelum, congregati sunt ad pedes montis, ubi exspectabant reditum - eorum; et cum redierunt, salutabant fratres suos, et enarrabant quid illis in Caelo evenit, et quod a Rege datae fuerunt Episcopis duae formae caelestes ex auro aspectu pulcherrimae, sed quod e manibus eorum exciderint. Et tunc e propatulo abibant in nemus quod prope erat, et loquebantur inter se, circumspicientes num quisquam audiret, sed audiebatur usque. Loquebantur de unanimitate et concordia, et tunc de principatu et dominio: Episcopi loquebantur, et reliqui assensu favebant. Et subito, quod miratus sum, non apparebant amplius ut multi, sed ut unus magnus, cujus facies similis faciei leonis, habentis super capite tiaram turritam super qua corona, et loquebatur tono alto, et progrediebatur passu lato, et retrospiciens dixit, "Cui alii, ex jure, principatus quam mihi." Rex e Caelo despexit, et vidit primum omnes ut unum, et deinde ut plures unanimos, plerosque in veste saeculari, quod dixit.
CAPUT VII.
POST haec vidi quatuor Angelos stantes super quatuor angulis terrae, retinentes quatuor ventos terrae, ut non flaret ventus super terram, neque super mare, neque super ullam arborem. 2. Et vidi alium Angelum ascendentem ab ortu solis, habentem sigillum Dei vivi; et clamavit voce magna quatuor Angelis, quibus datum est damno afficere terram et mare. 3. Dicens, Ne damno afficiatis terram, neque mare, neque arbores, usque dum signaverimus servos Dei nostri super frontibus illorum. 4. Et audivi numerum signatorum; centum quadraginta quatuor millia signati ex omni tribu (filiorum) Israelis. 5. Ex tribu Jehudae duodecim millia signati: ex tribu Rubenis duodecim millia signati: ex tribu Gadis duodecim millia signati. 6. Ex tribu Ascheris duodecim millia signati: ex tribu Naphtali duodecim millia signati: ex tribu Menassis duodecim millia signati. 7. Ex tribu Simeonis duodecim millia signati: ex tribu Levi duodecim millia signati: ex tribu Isascharis duodecim millia signati. 8. Ex tribu Sebulonis duodecim millia signati: ex tribu Josephi duodecim millia signati: ex tribu Benjaminis duodecim millia signati. 9. Post haec vidi, et ecce turba multa, quam numerare nemo poterat, ex omni gente et tribubus et populis et linguis, stantes coram Throno et coram Agno, induti stolis albis, et palmae in manibus illorum. 10. Et clamantes voce magna, dicentes, Solus Deo nostro sedenti super Throno et Agno. 11. Et omnes Angeli stabant circum Thronum, et Seniores et quatuor Animalia, et ceciderunt coram Throno super facies suas et adoraverunt Deum. 12. Dicentes, Amen, benedictio et gloria et sapientia et gratiarum actio, et honor, et virtus et robur, Deo nostro in saecula saeculorum; amen. 13. Et respondit unus ex Senioribus, dicens mihi, Hi induti stolis albis quinam sunt, et unde Venerunt;
14. Et dixi illi, Domine, tu nostri; et dixit mihi, Hi sunt qui veniunt ex afflictione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt stolas suas in sanguine Agni. 15. Propter hoc sunt coram Throno Dei, et serviunt Ipsi die et nocte in Templo Ipsius, et Sedens super Throno habitabit super illis. 16. Non esurient amplius, nec sitient amplius, neque cadet super illos sol, neque ullus aestus. 17. Quoniam Agnus Qui in medio Throni, pascet eos, et deducet eos ad vivos fontes aquarum, et absterget Deus omnem lachrymam ab Oculis illorum.
SENSUS SPIRITUALIS.
CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.
IN HOC CAPITE AGITUR DE ILLIS QUI SUNT ET QUI ERUNT IN CAELO CHRISTIANO:
ET PRIMUM DE SEPARATIONE ILLORUM A MALIS (vers. 1-3);
POST HANC, DE ILLIS QUI IN AMORE IN DOMINUM SUNT ET INDE IN SAPIENTIA, EX QUIBUS SUPERIORES CAELI (vers. 4-8);
DEQUE ILLIS QUI IN CHARITATE ET EJUS FIDE A DOMINO SUNT, QUIA PUGNARUNT CONTRA MALA, EX QUIBUS INFERIORES CAELI (vers. 9-17).
CONTENTA{1} SINGULORUM VERSUUM. @1 CONTENTA pro "CONTENTUM"$ 1."Postea vidi quatuor Angelos stantes super quatuor angulis terrae," significat nunc universum Caelum in conatu ad faciendum Ultimum Judicium (n. 342); "retinentes quatuor ventos terrae ut non flaret ventus super terram, neque super mare neque super ullam arborem," significat influxum propiorem et inde fortiorem in inferiora, ubi boni conjuncti erant malis, a Domino retentum et inhibitum (n. 343). 2,3. "Et vidi alium Angelum ascendentem ex ortu Solis," significat Dominum providentem et moderantem (n. 344); "habentem sigillum Dei vivi," significat Qui unice cognoscit omnes et singulos, et illos a se invicem potest distinguere et separare (n. 345); "et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est damno afficere terram et mare, dicens, Ne damno afficiatis terram, neque mare, neque arbores," significat a Domino inhibitionem et retentionem influxus propioris et fortioris in inferiora (n. 346); "usque dum signaverimus servos Dei nostri super frontibus illorum," significat antequam separati sunt qui in veris ex bono a Domino sunt (n. 347). 4. "Et audivi numerum signatorum centum quadraginta quatuor millia, significat omnes qui Dominum pro Deo Caeli et Terrae agnoscunt, et in veris Doctrinae ex bono amoris ab Ipso per Verbum sunt (n. 348); "signati ex omni Tribu (filiorum) Israelis," significat Caelum et Ecclesiam Domini ab illis (n. 349). 5. "Ex tribu Jehudae duodecim millia signati," significat Amorem caelestem, qui est Amor in Dominum, et hunc apud omnes qui in Novo Caelo et in Nova Ecclesia erunt (n. 350); "ex tribu Rubenis duodecim millia signati," significat Sapientiam ex amore Caelesti, apud illos qui ibi erunt (n. 351); "ex tribu Gadis duodecim millia signati," significat Usus vitae, qui sunt sapientiae ex illo amore, apud illos qui ibi erunt (n. 352). 6. "Ex tribu Ascheris duodecim millia signati," significat Amorem mutuum, apud illos (n. 353); "ex tribu Naphtali duodecim millia signati," significat Perceptionem usus et quia usus, apud illos (n. 354); "ex tribu Menassis duodecim millia signati," significat Voluntatem inserviendi et Actus, apud illos (n. 355). 7. "Ex tribu Simeonis duodecim millia signati," significat Amorem spiritualem, qui est Amor erga proximum, apud illos (n. 356); "ex tribu Levi duodecim millia signati," significat Affectionem veri ex bono ex quo intelligentia, apud illos (n. 357); "ex tribu Isascharis duodecim millia signati," significat Bonum vitae, apud illos (n. 358). 8. "Ex tribu Sebulonis duodecim millia signati," significat Amorem conjugialem boni et veri, apud illos (n. 359); "ex tribu Josephi duodecim millia signati," significat Doctrinam boni et veri, apud illos (n. 360): "ex tribu Benjaminis duodecim millia signati," significat Vitam veri ex bono secundum doctrinam, apud illos (n. 361). 9. Post haec vidi, et ecce turba multa, quam numerare nemo poterat," significat omnes reliquos qui non ex recensitis sunt, et tamen in Novo Caelo et in Nova Ecclesia Domini sunt, et sunt qui Caelum ultimum et Ecclesiam externam faciunt, quorum quale nemo cognoscit quam Solus Dominus (n. 363, 364); "ex omni gente et tribubus et populis et linguis," significat omnes in Christiano Orbe, qui in religione ex bono sunt et in veris ex doctrina (n. 365); "stantes coram Throno et coram Agno," significat audientes Dominum et facientes quae praecipit (n. 366); "induti stolis albis et palmae in manibus (illorum)," significat Communicationem et Conjunctionem cum Caelis superioribus, et confessionem ex Divinis veris (n. 367). 10. "Et clamantes voce magna et dicentes, Salus Deo nostro sedenti super Throno et Agno," significat Agnitionem ex corde quod Dominus sit Salvator illorum (n. 368). 11. "Et omnes Angeli stabant circum Thronum, et Seniores et quatuor Animalia," significat omnes in universo Caelo(, audientes et facientes quae Dominus praecipit) (n. 369); ("et ceciderunt coram Throno super facies suas, et adoraverunt Deum," significat humiliationem Cordis eorum, et ex humiliatione adorationem Domini) (n. 370). 12. "Dicentes, Amen," significat Divinam Veritatem, et ex illa confirmationem (n. 371); "benedictio et gloria et sapientia et gratiarum actio," significat Divina Spiritualia Domini (n. 373); et honor et virtus et robur," significat Divina Caelestia Domini (n. 373); "Deo nostro in saecula saeculorum," significat illa in Domino et a Domino in aeternum (n. 374); "Amen," significat consensum omnium (n. 375). 13, 14. "Et respondit unus ex Senioribus, dicens mihi, Hi induti stolis albis quinam sunt, et unde venerunt; et dixi illi, Domine, tu nosti," significat desiderium sciendi et voluntatem interrogandi, ac responsum et informationem (n. 376).; "et dixit, hi sunt qui veniunt ex afflictione magna," significat quod sint qui in tentationibus fuerunt, et pugnarunt contra mala et falsa (n. 377); "et laverunt stolas suas," significat et qui mundaverunt religiosa sua a malis falsi (n. 378); "et dealbaverunt stolas suas in sanguine Agni," significat et purificaverunt illa a falsis mali per vera, et sic a Domino reformati sunt (n. 379). 15. "Propter hoc{1} sunt coram Throno Dei, et serviunt Ipsi die et nocte in Templo Ipsius, et Sedens super Throno habitabit super illis," significat in praesentia Domini sint, ac constanter et fideliter vivant secundum vera quae recipiunt ab Ipso in Ecclesia Ipsius (n. 380). @1 hoc pro "haec"$ 16. "Non esurient amplius nec sitient amplius," significat quod posthac non deficient illis bona et vera (n. 381); "neque cadet super illos sol neque ullus aestus," significat quod posthac illis non concupiscentiae ad malum neque ad falsum mali (n. 382). 17. "Quoniam Agnus Qui in medio Throni pascet illos," significat quod Solus Dominus illos docebit (n. 383); "et deducet ad vivos fontes aquarum," significat et ducet per vera Verbi ad conjunctionem Secum (n. 384); "et absterget Deus omnem lachrymam a oculis eorum," significat quod non amplius in pugnis contra mala et eorum falsa, et sic non in doloribus erunt, sed in bonis et veris, et inde in gaudiis caelestibus a Domine (n. 385).