Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 342

Previous Number Next Number See English 

342. EXPLICATIO.

(Vers. 1.) "Postea vidi quatuor Angelos stantes super quatuor angulis terrae," significat nunc universum Caelum in conatu ad faciendum Ultimum Judicium - super illos qui in Mundo spirituum erant. Sequuntur nunc plura de statu mundi spiritualis proximo ante Ultimum Judicium, quae nemo scire potest nisi per revelationem a Domino; et quia mihi datum est videre quomodo Ultimum Judicium peractum est, et quoque mutationes quae praecesserunt, et ordinationes quae secutae sunt, possum inde referre, quae in hoc capite et quae in sequentibus per omnia ibi significantur. Hic per "quatuor Angelos" significatur Universum Caelum; per "quatuor angulos terrae" significatur Universus Mundus spirituum, qui inter Caelum et Infernum medius est; super illos enim qui in Mundo spirituum erant, factum est Ultimum Judicium, non autem super aliquem in Caelo, nec super aliquem in Inferno: quod per "Angelos" significetur Caelum, est quia per "Angelum" in supremo Sensu intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum (n. 344), et quia Caelum est Caelum a Domino, per "Angelos" etiam significatur Caelum: quod per "quatuor Angelos" hic significetur universum Caelum, est quia visi sunt "stare super quatuor angulis terrae;" et per "quatuor angulos" significantur quatuor plagae. Quod significetur quod universum Caelum nunc in conatu ad faciendum Ultimum Judicium esset, est quia Dominus, cum instabat Judicium, fecit appropinquare Caelos super Mundum spirituum, et per appropinquationem Caelorum facta est talis mutatio status interiorum quae mentis sunt apud illos qui infra, ut non viderint nisi terrores coram oculis. Quod "anguli" significent plagas, et inde "quatuor anguli" omnes plagas constare potest a sequentibus locis:

"Metiemini extra urbem, Angulum versus ortum, Angulum versus meridiem, Angulum versus occidentem, et Angulum versus septentrionem" (Num. xxxv. 5);

"Facies asseres pro Habitaculo pro Angulo meridiei, et pro Angulo septentrionis ejus" (Exod. xxvi. 18, 20, 23);

"Et Atrium ad Angulum meridiei, ad Angulum septentrionis, ad Angulum occidentis, et ad Angulum orientis" (Exod. xxvii. 9, 11-13);

Quatuor Plagae etiam vocantur "quatuor Anguli" saepius apud Ezechielem (ut cap. xlvii. 18, 20: cap. xlviii.). Quoniam "anguli" significant plagas, ideo etiam significant omnia, prout omnia Caeli aut Inferni, seu boni aut veri, quod patet ab his:

Satanas "exibit ad seducendum gentes quae in quatuor Angulis terrae" (Apoc. xx. 8);

"Exscindam gentes, et devastabuntur Anguli earum" (Zeph. iii. 6);

"Congregatus est Israel ut vir unus, et constiterunt Anguli omnis populi" (Jud. xx. 1, 2{1});

"Surget sceptrum ex Israele, quod conteret Angulos Moabi" (Num. xxiv. 17);

"Dies buccinae et clangoris super Angulos altos" (Zeph. i. 16);

"In extremos Angulos ejiciam illos" (Deutr. xxxii. 26). Quod "angulus" significet ultimum quod sustentat superiora, sicut fundamentum domum, et sic quoque omnia, patet ex his:

"Fundabit in Sione lapidem Anguli, pretii fundationis fundatae (Esaj. xxviii{2} 16);

"Non sument ex eo lapidem pro Angulo" (Jerem. li. 26{3});

"Ex Jehudah erit Lapis Angularis" (Sach. x. 4);

"Lapis quem rejecerunt factus est in caput Anguli" (Psalm. cxviii. 22{4}; Matth. xxi. 42; Marc. xii{5} 10; Luc. xx. 17, 18). @1 1, 2 pro "1"$ @2 xxviii. pro "xxxviii."$ @3 26 pro "16"$ @4 22 pro "21"$ @5 xii. pro "xiii."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church