Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 600

Previous Number Next Number See English 

600. (Vers. 14.) "Et seducat habitantes super terra propter signa quae data ei facere coram Bestia," significat quod per testificationes et contestationes inducant homines Ecclesiae in errores. - Per "seducere" significatur inducere in errores per "habitantes super terra" significantur homines Ecclesiae Reformatorum, ut supra (n. 578, 588, 597); per "signa," quae data ei facere coram Bestia, significantur testificationes et contestationes (n. 598, 599); per "Bestiam ex Mari," coram qua signa facta sunt, significatur fides Draconis apud Laicos (n. 567); et per "Bestiam ascendentem ex Terra," quae fecit signa, et alibi vocatur Pseudopropheta, significatur fides Draconis apud Clericos (n. 594). Simile dicitur a Domino apud Matthaeum (cap. xxiv. 24-26).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church