4764. [4793. [[a.]]] De geniis cogitationum Erat quidam in situ supra occipitium retrorsum paulo, qui in vita corporis sibi impresserat voce, accentu et loquela imitari patrem meum, quod etiam ita dextre calluit, ut excitaret eum saepissime, in obscuro latuit, adeo ut non scirent unde, tandem post tempus detectus est, et tunc adactus confiteri sua scelesta, quae talia erant, ut non ullus spiritus prius talia fecerat; ibi delituerat et observaverat undique ubi spiritus talis inclinationis, et talis naturae essent, sic ut nosset circumcirca, quas etiam potuit excitare, et infundere id quod cogitavit, et voluit, dextre, confessus quomodo fecerat, et ubinam essent; inde factus talis, ut quodcunque obvenit, potuisset mutare, et mutavisset quoque, nisi Dominus per interiores spiritus me rexisset, is non modo affectiones sed etiam cogitationes et harum affectiones potuisset vertere et pervertere; nam didicit ubinam essent, et in hac meditatione fuerat cum ibi in obscuro, paene continuo; ita putavit se regere posse omnia, et facere se deum; inferna etiam a parte tergali plura influebant, quorum unum detectum erat, ubi tales, qui arrogarent sibi omnia posse per artes, et sic per moderamen ordinis in altera vita: punitus erat graviter, sed adhuc perstat, quia gravius supplicium ei imminet, antequam detrudetur in infernum, ubi tales: possunt tales vocari genii quoad cogitationes, et earum affectiones.