4765. [4794. [[a.]]] De adulteriis K. Fredrick Infernum Translatus erat sub nates aut intestinum rectum, et inde loquutus dicebat, quod ibi solum latrinae, loquebantur cum illo ii qui ibi, et ducebant eum in latrinas, quae plures essent et varie constructae, quibus significabatur quod meris voluptatibus deditus esset, tales fuerunt qui ibi. Postea ducebatur ad alium locum, paulo ad sinistrum inde, et ibi cum esset, dicebat quod nidor teterrimus ex cavernis ibi exhalaret, et quod non movere gradum posset, quin in cavernas ibi decideret, significabatur quod ibi qui tali adulterio conspurcati sunt. Novas continue volebat, et semel tactas respuebat.
[4795. [[a.]]] Ex cavernis etiam foetor ex cadaveribus exhalabat, causa quia etiam dolosus fuerat.