4767. [4797. [[a.]]] De illis qui ab Ecclesia Moraviana Quidam supra ad dextrum, paulo superius antrorsus ad caput adstiterat, et tunc cum de illis quae istius Ecclesiae erant, actum, is se manifestabat per id, quod defenderet continue quod de illis; tandem cum eo loquutus, et manifestatum qualis esset; retraxit se ad coelum, ubi sodales ejus erant, sunt infra in eadem linea paulo ad dextrum in plano plantae pedis, et ibi simul sicut in quadam urbe, et exploratum tunc quales essent, nempe quod illos qui extra coelum considerent ut mortuos, ita nullius vitae, et se solum vivos et in luce; at tales sunt, ut contemnerent sensum interiorem Verbi, infernales per tales agebant, cum contemtum infunderent; solam fidem amant etc.