4768. [4798. [[a.]]] De inundationibus, duplicis originis Apparet instar inundationum in altera vita, sed duplicis generis, pro bonis, cum inundantur a sphaeris infernorum variis, quae sphaerae diriguntur a Domino, et tunc producunt anxietates et tentationes, pertingunt secundum statum in pedes, supra pedes, ad ventriculum, ad collum, et ad caput, raro supra caput.
[4799. [[a.]]] Alterum genus inundationis est pro malis, qui in infernis, cum insanire incipiunt, et compescendi, tunc sphaera coeli coelestis demittitur et pertingit usque eo, et quo venit, ibi sicut in diluvio sunt, submergi aquis, cadere in abyssos [sibi videntur], et hoc cum terroribus et clamoribus, prorsus sicut qui pereunt diluvio. Utrumque genus inundationis mihi apparuit.