Arcana Coelestia (Elliott) n. 7747

Previous Number Next Number See English 

7747. Postea influebant spiritus Martis a superiore in faciem meam; influxus sentiebatur instar tenuis pluviae striatae, quod signum erat quod non in affectione veri ac boni essent, id enim per striatum {1}repraesentatur; loquebantur tunc mecum manifeste, dicendo quod incolae telluris illorum similiter inter se loquantur. Dicebatur tunc illis quod hoc malum sit, quia sic obstruunt interna et ab illis recedunt ad externa, quae quoque privant sua vita, et imprimis quia non sincerum est ita loqui; nam qui sinceri sunt nihil volunt loqui, ne quidem cogitare, nisi tale quod sciant alii, immo si forent omnes, etiam totum caelum; at qui non volunt ut alii sciant quid loquuntur, illi judicant de aliis, male sentiunt de illis, et bene de se, et tandem ex habitu trahuntur usque illuc ut male sentiant et loquantur etiam de Ecclesia, de caelo, immo de Ipso Domino. @1 significatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church