Spiritual Experiences (Buss) n. 2557

Previous Number Next Number See English 

2557. Quod spiritus plene satis percipiant cogitationem hominis

Ex multis hoc constare potest, sed modo hoc in exemplum, si modo loquor cum iis his verbis, "est ita vel ita," aut "est sic vel aliter," absque aliis adjectis vocibus, modo caetera repraesentantur vel per ideam vel per repraesentationem, illico omnem ideam et cogitationem percipiunt, ita in caeteris, ex paucis modo vocibus; caetera per ideam, ita quae absque vocibus, iis exhibentur idea spirituali. Exinde constare potest, quam multa sint in vocibus Verbi Domini, et quomodo ideae sint plenae, cum tam {1} paucae sint voces, quae quandoque prorsus non intelligibiles absque ideis, quae non patent oculis hominum. @1 nisi legendum tamen$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church