Spiritual Experiences (Buss) n. 2558

Previous Number Next Number See English 

2558. Quicquid fit artificialiter, quod claudat viam versus interiora

Idea spirituali videre dabatur, quod utprimum aliquis ex semet velit imitari illud quod spirituale et coeleste est, et ex semet id facere, quod vocatur artificis vel artificialiter, sicut magi fecerunt per suas magias, tunc illico claudatur via interior, et modo mortuum est, in externis seu extimis, quod tamen artifex seu magus non novit, tum quoque alii, qui non interiora norunt, aut qui [non] in iis est {2}; sic fit in externis simile, sicut dum homo solum oculo videt externa, ut picturas, quas aestimat, quandoque praefert vivis, quae tamen in interioribus sunt pulchriora, et quo plus interius, eo pulchrius, 1748, 7 Julius; quare {1} dum spectantur ea ab iis qui in interioribus sunt, non aliter apparent, ac dum microscopio [intuentur] in picturas, aut in calcem domus, inde [res] nitide apparentes, tunc sunt modo spurca; aliter dum intuentur in animalia, et vegetabilia. @1 nisi legendum tamen$ @2 nisi cum Bush/Smithson intellexeris quid in iis est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church