2559. Quod spiritus sicut homines, illico ferantur a se ad malum faciendum, ut iis laxatur habena
Hoc imprimis in mundo spirituum observare mihi dabatur, et mihi quoque id experiri datum, quod nempe illico
ut iis remittitur, ruant ex se in ruinam et perniciem eorum qui circum sunt; tenentur jugiter ita, ut non sentiant, in vinculo spirituali, ut non possint cogitare, minus velle et facere malum secundum
libitum et naturam eorum, quod vinculum nesciunt, quia sic tenentur, putantes {1} ideo quod ex se boni sunt; sed experientia aliquoties ostensa est, quod remittatur hoc vinculum, et illico ruant
in malum, et quidem ad perdendum circumstantes; imo sciendi causa, mihi quoque quasi data est copia remittendi iis, et illico ruebant, (2560.) imo ita, ut conquesti sint, quod remitterentur. Mihi simile
contigit, cum remitterer, illico quoque in malum rui, sic ut nihil nisi malum inest indoli hominis, et