Spiritual Experiences (Buss) n. 2999

Previous Number Next Number See English 

2999. De confirmatione veritatum coelestium per scientifica humana

Mecum e coelo per undulationem quandam communem ita per consensum unanimum plurium loquutum est de veritatibus coelestibus, primum quod confirmantibus non opus habeant, ad veritatum coelestium confirmationem, cum in illis sunt, sicut ad cogitandum analytice non opus philosophicis, ad actiones non opus musculorum scientiis, sed quod omnia ista possideant a Domino; quod confirmantia attinet, [loquutum] quod hoc in mundo tolerari possit, propter homines qui tales, [h.e.] quod veritates confirmentur per scientias, ita tamen ut si confirmare non possit, usque credat veritatibus; alioquin apud quosdam obscurant intellectum humanum, apud alios faciunt dubitare de veritatibus, apud alios faciunt negare illas; caetera quae sequuta, non memini, nam {1} permissum est mundo spirituum, ea occultare, quod etiam faciunt. 1748, 30 Aug. Quod angeli in omnium confirmantium cognitione sint, satis constare potest ab uno exemplo, de quo prius [2394], de differentiis tot, quas enumeravit. @1 J.F.I. Tafel et forte ms. non$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church