3015. De loquela ideali somni De Quakeris repraesentativa visio
Loquutum est mecum in statu inter somnum et vigiliam medio, et quidem per tales ideas, quae nequaquam possunt exprimi, nam sicut alioquin audivi, cuicunque rei alligant loquelas, quae non postea possunt memorari, tametsi in statu isto manifeste percepi: quae loquela somni est spirituum malorum interioris mundi, seu spirituum interiorum malorum in somno, sic quoque est inexpressibilis, sed nihil usquam in se continet: quare repraesentata mihi postea per quisquilias et plura similia, quae effusa ex quodam vase, nam male cohaerentia [continet], et [quae] nullius rei, quamvis inexpressibilis: intellectuale eorum qui {1} in hac loquela quoque repraesentatur per equi posteriora, quae manifeste vidi, nam equus venit, cujus anteriora non apparebant, sed cum posteriora vertebat, ea mihi apparebant manifeste, et perceptum seu dictum, quod intellectualia eorum, qui in hac loquela ideali somni sunt, ita repraesententur, nam nihil intellectuale verum; tale forte est quoque intellectuale eorum spirituum, qui Quakeri sunt, et putant se a spiritu sancto solos duci. @1 ms. quae sed vide mox infra ut et indicem ad Equus, Excrementum et Idea$