3238. Per aliquod temporis iterum cum iis loquutum ab angelis Domini, et iis citis momentis dictum per ideas mihi non intellectas, quid (ut antea {1} [3236]) sciunt et non sciunt, tum quod indefinita sint quae non sciant, indefinita in quavis idea et quod in aeternum ne quidem communia scire possint, quod etiam iis ostensum, usque ad agnitionem, tum ab angelis loquuta {2} cum iis talia, quae non perciperent nisi per mutationes status, quae dicebant se non intelligere, sed percipere per mutationes status, tum iis dictum, quod unaquaevis mutatio (nunc minima) indefinita contineat; tandem cum hoc perceperunt, se humiliarunt, humiliatio eorum repraesentabatur mihi per voluminis eorum demissionem versus profundiora magis et magis, et quod usque elevatio non posset celari per id quod volumen incavatum esset, et a lateribus elevatum, sic etiam per quandam reciprocam motitationem, quod iis quoque dictum est, quid significet, seu quid cogitent in sua humiliatione ita dimidiati sunt, pars dimidia voluminis supra caput meum, versus suam planetam relegabantur a tergo sinistrorsum, altera dimidia remanente in humiliatione, quod indicium erat, quod ii qui tales ut non humiliarent se, domum remissi, ut discerent ibi. @1 J.F.I. Tafel malum$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. loquurum ut apparet$