Spiritual Experiences (Buss) n. 3239

Previous Number Next Number See English 

3239. Sensus internus est talis ut modo delectetur cognitionibus rerum, nec ulterius quid, quare etiam cum interiora adhuc, quae sunt usuum, non ita iis curae sunt, proinde non finium, ita unici finis, inde quoque est quod fastu sint, et quia fastu sunt, non ita {1} vita finium et usuum in eos influere potest, antequam fastus is iis adimatur, hic fastus est, qui fecerat plurima, de quibus in descriptione, nam contempserant alios prae semet: nunc fassi qui in humiliatione, cum quodam fletu, quod Dominus sit Solus eorum Dominus: fassi sunt dein, quod scientifice, tum datum iis quoque quod intellectualiter illud sciant; non enim colunt alium, sed quia se aestimant prae aliis, non curant. @1 ms. ita ita 702$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church