Spiritual Experiences (Buss) n. 3240
3240.
Spiritus isti circum me, una cum spiritibus nostrae telluris, cum ad me in crassiorem sphaeram venerunt, mirati simul, quod ea quae scriberem, tam crassa essent, quia nulla quasi idea inesset, sed
respondere datum, quod homines hujus telluris tales sint, ut ne decimam partem et multo minorem partem sensus eorum quae scripta sunt intelligerent, ut vix possit tam crasse scribi, ut aliquid sicut
ii perciperent; addendo quod ne quidem sciant quod sensus internus detur, sed [putent] quod corpus sit quod sentit, ideo nec credunt vitam post mortem, nec spiritum dari; quaerebant tunc an tales possint
angeli fieri, dictum, quod ii qui loquuti cum iis [3236] tales potuissent fuisse in vita corporis, et usque nunc tamen intelligentes, et in vita corporis ne hilum sciverint ex iis quae dixerunt,
quod mirati. 1748, 21 Sept.
This page is part of
© 2000-2001 The Academy of the New Church