Spiritual Experiences (Buss) n. 3241

Previous Number Next Number See English 

3241. De spiritibus Lunae ita dictis

Spiritus veniebant supra caput meum, et cum loquerentur solum tonabant, quiddam vocis seu loquelae demittebatur e medio, sicut se aperiret quid, ut solet dum fulgura e nubibus demittuntur: apparuit sicut ingens multitudo spirituum supra me, [ego] cogitans quoo alicujus telluris essent, nondum cogniti {a}, at spiritus nostrae {1} telluris crasse simpliciores eos jugiter irridebant, quod miratus, quia intercipiebant cogitationes [de eo], unde et quinam spiritus; isti spiritus tunc demissi in profundum ne impedirent, usque alii non potuerunt se retinere, quin similiter fere eos illuderent. @1 in ms. nostri in nostrae emendatum$ @a sic tellus hic ut alibi masculine dicitur; vide autem annotationem ad nostrae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church