3242. Tunc mihi visi sunt obscure aliqui tanquam infantes, et unus portans quendam, qui mihi clare apparuit quoad faciem, cum (mossa pa hufwudet {b}), facie primum putabatur infans, sed perspectus et consideratus erat homuncio seu homunculus, quia facies non infantilis, ut longior sed latitudine brevi, sicut hominis non invenusti, is erat portatus in conspectum meum ab alio tali parvo, quem non vidi. @b = pileo super capite (verba suecica) 703$
3242a. Is qui ita portatus et visus venit ad me ad sinistrum latus infra brachium, et loquutus mecum, et dixit quod talis esset, tam parvus, et nesciens unde, sed usque quod cum loqueretur vox ejus tunc sonaret ita sicut eorum vox qui supra caput, mihi quoque ostendebat quomodo loqueretur, quod erat sicut ex abdomine et sic egurgitaret multum loquelae cum multo sono, et erat quaedam species egurgitationis soni cum voce, quae non ita describi potest, utque ostenderet, quod talis vox seu sonus vocis secum haberet ut quasi tonaret, sicut ingens multitudo spirituum, etiam paulum discessit, usque prope me, et similiter loquens, tunc auditum cum voce sicut tonaret coelum: rediitque iterum, et ostendebat vocis naturam quod ex abdomine, et eructatio; ita perceptum quoque quod tumidi essent, et putarent se esse magni, tametsi ita parvi.