457. Quod plurima turba spirituum malorum furari cupiant
Quia agebar a spiritibus ad sensationem eorum cupiditatis, observavi, quod multoties excitare me vellent ad furandum, etiam talia, quae parvi pretii sunt, sicut in eorum officinis mercatoriis, et percepi quod ea intentio, ac is conatus esset spirituum, qui manum meam quoque movere intenderent; ex iis, tum a viva voce, scio, quod iis {1}, qui mercatores fuerunt, et in suis negotiis astu uterentur, seu per fas et nefas sibi aliorum bona vindicare {2} vellent, quod ea indoles retineatur; quare tales circumambulant, et ubicunque veniunt, furari sibi videntur, nihil aliud cogitantes, sed mulctantur, seu mulctis abiguntur; quidam simili astu utuntur, quo in vita, quod {3} nolint, ut homines id sciant. 1748, die 11 Jan. @1 ms. ii$ @2 ms. vendicare$ @3 h.e. sic ut$