Spiritual Experiences (Buss) n. 458

Previous Number Next Number See English 

458. Quod in spirituum coelo, conspiratio me suffocandi facta et quid videatur significare

Quum in lectum dormiturus irem, praedicebatur, quod conspirarent spiritus quidam contra me, animo me interimendi, sed quia securus eram {1}, id nihil curans, sicut alias eorum minas, indormiebam, in nocte circiter post mediam expergefactus sensi, quod non respirarem ex me, sed, ut credebam, ex {2} coelo, quod manifeste percipiebam, sic ut respiratio non esset mea, dicebatur tunc mihi clare, quod spirituum coelum totum conspiraverit contra me, animo me suffocandi, [et] {3} statim dum conatus suos efficere vellent, quod tunc respiratio coelestis existeret, et sic a conatu suo desistere debebant; dicebatur quod totum coelum spirituum esset, (quinam iis praeerant, etiam nominati sunt, sed eos nominare non licet, exceptis duobus, qui repraesentabant charitatem, et fructus charitatis, qui quidem {4} aderant, sed non consentiebant), sed usque quia putabant totum coelum spirituum ab eorum partibus esse-quia {5} eos, qui veniebant, in partes suas alliciebant, dicendo, quod admitti in coelum nequirent, quos intromittere se posse dicebant, nisi ego prius necatus essem-inde {6} facta conspiratio, quae in irritum cessit, bini isti qui repraesentabant charitatem et fructum charitatis. recedebant, et quidem ad dextram, illud factum est ad sinistram; sed dum poenam conspirantes luerent, tunc abacti sunt ii, praeter duces eorum, et male tractati. remanentibus ex mandato coelorum, ducibus; quo significari mihi videbatur, quod interiora doctrinae hodie receptae ita conspirarent contra intimiora, ac intima, quibus nullam fidem adhibere voluerint, sed quod Deus Messia sustineat vitam intimiorum ac intimorum, quae significatur per respirationem {7} a coelo in me continuatam, nequaquam a me, sed a coelis, proinde a Deo Messia, Qui Solus {8} est Coeli Postea antesignanus eorum, sicut videbatur, tametsi is praesens non esse putabatur, tentabat intrare mei corpori viscera, et penetrare ad cor, quod per phantasias adhuc se putat possidere, ut sic intimiora infestet, seu ut dixit, cum iis scortari vellet. 1748, die 8 Jan. @1 sic J.F.l. Tafel; ms. erat$ @2 ms. credebam ex$ @3 pro et forte deletum in ms.$ @4 sic J.F.I. Tafel; ms. quidam$ @5 ms. esse, quia$ @6 ms. esset (sic!); inde$ @7 ms. respiratione$ @8 ms. solus


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church