Spiritual Experiences n. 4742

Previous Number Next Number See English

4742.

Ostensum cum quibus spiritibus communicabat, nempe a binis societatibus, ab una quae coeruleae sunt, et ex Jovis tellure, qui boni, qui pro fine habent ut semper perficiantur, illi spiritus sunt boni, qualis etiam ille C: XII cum in statu bono, tunc prorsus non aliud voluit quam verum: altera societas erat, in universo non procul a coeruleis illis, nempe ad dextrum latus ad distantiam, illi tales sunt ut sint omnium obstinantissimi, et quod nusquam desistant a proposito semel capto, sive bonum sit sive malum, et tamen etiam pro vero cogitant, hi fuerunt cum quibus communicavit, nam talis obstinatio non dabatur intra hujus telluris limites.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church