4743.
Ex illis in universo unus ad me venit, erat vir curtus et crassus, cum pileo ex lana circum, dicebatur ab angelis quod ille esset inde, et quod illi sint obstinatissimi, sed usque tales ut alternis sint in inferno, alternis in mundo lucido, comparabantur muscis paludum quae sursum volant agminatim et dein in palude sunt, dicebatur quod non sciant de aliquo deo, sed quod lucem, quam vident cum supra sunt, dicant Deum, et tenebras cum infra diabolum, ita quod verum pro Deo agnoscant, et falsum pro diabolo, sicut etiam is (C: XII).