De eruditis qui solum in talibus quae inserviunt intelligentiae et non in ipsa intelligentia eruditionem posuerunt
De Chr. Wolf.
Apperceptus mihi quidam, a quo sphaera sicut pulveris fumi efflabat, et cum intrabat in nares, erat sicut ille pulvis, aliquid suffocationis involvens, et is loquebatur tarde cum quadam gravitate, dicebant quod sederet meditabundus in solio, et dictum quod esset Wolfius in illo statu, erat tunc antrorsum in plano plantae pedis sinistri; quod talis perceptus sit, est quia in mundo solum studuerat talibus quae sunt causae instrumentales seu mediae ad comparandum sibi intellectum, sicut mathematica, physica, philosophica, logica, in quibus posuerat sapientiam, non autem in ipsis veris naturae, minus in veris fidei, quae non ita crediderat: qui ita student, habent talem sphaeram, et apparent quoque ad visum sicut purgatores caminorum.