4764.
Is in altera vita continuabat hoc, et se hostem gessit Domino, et voluit destruere quicquid Ipsius esset, et hoc satis diu primum per septimanas, dein per menses, agebat diabolum in effigie, et voluit excitare inferna quaecunque, etiam punitus saepe, missus in squalidissimum infernum ubi porci, sed usque perstitit. Sed singula memorare foret librum conscribere. Exinde patuit qualis amor dominii est, qui in illo in extremo gradu fuit, quod tametsi loquatur cum spiritibus et angelis et instruatur quotidie, usque tamen non modo non recipiat, sed etiam neget tandem ipsum Divinum, quod etiam ille fecit, tribuendo naturae omnia, talis est amor dominii.