De dentibus et ossibus, et de correspondentia illorum, et quales illi sunt
Correspondent ossibus in altera vita, qui studuerunt variis scientiis, et nullum usum ex illis fecerunt, sicut qui studuerunt mathesi ad solum inveniendum regulas, et non spectaverunt usum, qui physicae et chymicae, solum experientiae causa ob nullum alium usum; qui etiam philosophicis, ad inveniendum regulas et voces, solum propter voces, et non alium usum, similiter in aliis; illi qui fiunt ossa, etiam cum ratiocinantur, vix aliter disputant, quam num sit, vel non sit, inde patet, quod maxima pars eruditorum intra Ecclesiam fiant ossa, sunt qui ultime sensuales, in hoc quoque statu hodie est Ecclesia; inde finis ejus.