5142.
Loquutus sum cum illis, quibus dentes correspondent, qui fuerunt illi qui multum cogitarunt de ultimis partibus mundi, de particulis terrestrium, illi putarunt ortas esse ex collisione, et inde factas rotundas, illi quia in ultimis quaesiverunt jucundum vitae suae, correspondebant dentibus, influebant etiam in meos dentes manifeste, et quia non concordem opinionem cum illis habui, ideo per incumben250 tiam illam, et inde gravedinem dentes mei intus exesi sunt. Erant supra frontispicium paulo, ibi auditi.