5143.
Erant alii qui etiam in ultimis sunt, qui plane supra verticem capitis, qui jucundum acquisiverunt in sciendo quod ita sit, absque ratiocinando, num bonum vel non, modo, videatur quid inde, ita in inutili prorsus jucundo; illis correspondebant infra, qui non aliud volebant quam loqui, erant in pruritu loquendi, de omni re, sed loqui erat jucundum; credentes quod inde sapientiores aliis essent: illi inferebant nari meae sinistrae frigidum incommodum, sicut cum frigidus ventus inflat.