Spiritual Experiences n. 5144

Previous Number Next Number See English

5144.

De zonis frigidis in altera vita, coelum
Sunt in coelo sicut in terris zonae differentes quoad calorem et frigus, et quoad lucem et umbram; in visione nocturna, seu somnio, eram in locis ubi non vidi nisi glaciem, extra domos, intra illas lintea, quae quidem alba, sed maculata, et non concinne secta; evigilatus loquebar cum illis qui ibi, qui dicebant, quod habitent ibi ubi glacies obtegit aquas, et quod in necessitatibus saepe sint, de victu, et amictu; et quod videant in parietibus suae domus talia lintea pendentia, et quod hoc bonum signum sit, et quod tamdiu in bonis sint, aliter cum non vident illa lintea; lintea enim significant vera illorum. Dicunt quod raro infestentur a malis spiritibus, quoniam non tolerant frigus eorum; et cum veniunt, tunc cogunt illos pernoctare foris, inde abeunt et non redeunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church