5629. * De Babylonia, et astutissimis ibi et septem montibus Loquutus sum cum Anglis, et unde quod illi tales sint, quod nempe cum audiunt vera, videant illa, et sequantur illa, et quod tunc faciles sint, ad se conformandum; quia apud illos apparet in altera vita niveum quod supra naturale, quod est lucis coelestis, inde quoque quod intelligentes sint, Hollandi quoque, sed apud illos hoc niveum non apparet, sed in naturali illorum aliquod firmum, quare etiam lentiores sunt. Loquutus cum Anglis, unde illis tale niveum, ac talis vita, quae differt a vita aliarum nationum omnium, ut perciperent, tunc instituere dabatur comparationem inter regimen apud illos, et apud Italos hodie, quod regimina prorsus opposita sint, et quod inde genii differant, in Anglia est libertas loquendi et scribendi, tam de civilibus quam de Ecclesiasticis, at prorsus nulla libertas fallendi alios, utendi dolis et astu, nec insidiandi ad necem, nec latrocinandi, nec occidendi, et quod hoc et illud commune ibi sit, at oppositum est apud Italos, ibi paene omne libertas fallendi, astu et dolo, et quoque occidendi, propter tot asyla, sed prorsus nulla loquendi et scribendi de Ecclesiasticis contra illa, nec de civilibus, nam inquisitiones ibi; inde est quod Italica gens intus teneat omnia, et qui eorum mali sunt intus in se retineant ignem, qui est odium, vindicta, saevitia, qui ignis est quasi ille qui post incendium latet sub cinere, et durat; at Anglica gens aliter, quia concessum est illis libere loqui et scribere, quod ignis talis non recondatur, sed illico flagrat et deflagrat, et quod in sincero et justo teneantur per id quod non liceat illis fallere, latrocinari, et occidere, nam tunc nulla remissio. * 5628 deest