5630. Quibus dictis, cum quibusdam Anglis perductus sum ad Italicos qui astuosissimi fuerunt, ac intus tales, et qui flagrarunt talibus nefandis in vita sua, cum ad distantiam veni percepi illico contemtum pro venientibus, et magnitudinem pro se quasi forent quod possiderent coelum et terram, accessimus propius, et tunc loquutus cum illis, quaerebamus primum aliquid de Domino, dicebant quod omnem illius potestatem habeant, quia illis per Petrum data, sed quaerebamus quid cogitant de Deo Patre, num etiam illius potestatem habeant, dicebant quod non habeant, sed solum Domini quoad Humanum, respondebamus, quomodo id intelligant, quod usque Dominus dicat se unum esse cum Patre [Joh. X: 30], quod Pater in Ipso, et ipse in Patre [Joh. XIV: 10], et quod Divinuum Ipsius et Humanum, sit unum sicut anima et corpus,* et quia ita est, quod separari nequeant, et quod sic non percipiam nisi etiam dicant se habere Divinam potestatem et quoque Ipsius Patris; ad haec tacebant primum et consultabant, dicebant dein quod tale non audiverint prius, et quod ad hoc non respondere possent quam postquam inter se consultarunt; volebant usque aliquid dicere, sed respondebamus, quod loquendum nobiscum sit per loquelam idearum, qualis est sapientibus in altera vita, et non per loquelam terminorum, nam si terminos vellent conquirere ex scholasticis, et ex Aristotele, quod hoc ridiculum sit, et nusquam admittatur a quodam intelligente, quia sic falsissima possunt confirmari; postquam ulterius consultabant, miserunt ad me quendam qui fuerat Inquisitor apud illos, sed is cum accessit, dixit quod non ex illa religione sit, sed ex alia, et praeterea quod non ausit ibi; quapropter volebant ad suas artes, et dolos se conferre, et dicebant, quod responsuri alio modo; sed dicebamus, quod hoc nihil valeat, quia ex Vero Divino loquimur, et quod sciant quod qui Verum Divinum aggreditur, quod ipsum Divinum aggrediatur et quod contra Verum Divinum nemo aliquid ausit in altera vita, * ex Athanasii Symbolo, vide NHDC 288