Spiritual Experiences (Buss) n. 5653

Previous Number Next Number See English 

5653. quod usque intentio esset malefaciendi, nam malefacere omni modo volebat, secundum omnem lubitum dominantium ibi, et quod sic non in coelo esse posset, nam ibi intentiones percipiuntur, dicebat quod in interius coelum non posset, et quod introiverit, et ibi morata aliquantisper, sed quod usque cum manifestata quod talis fuerit, inde se contulerit; sed illa ex inferno profundo hausit talia quae intentionis ejus essent, quae diabolica, inde illa in insaniam acta est, et rejecta est inter illas quae prorsus vesanae sunt; tales etiam sunt qui ab altera parte ubi sancti eorum, ut vocantur, quia in sancto cultu externo, quod faciant omnia ad lubitum imperantium qui ab altera parte, qui cultum diabolicum habent, ita favet una pars alteri, sancta prophanis; sic ibi est prophanatio. Praeterea per sancta unius partis communicationem habent cum illis qui in primo limine coeli, qui habitant supra illos, est montanum quod inde assurgit versus meditullium, ibi habitant quoque qui simplices boni seu probi, cum illis acquisiverint sibi communicationem satis multam, et quantum cum illis habebant communicationem tantum valent, loquuntur cum illis, et officia mutua sibi praestant, etiam quandoque conversantur, sed illi qui fuerunt improbi, et faverunt illis in malefaciendo, illi ex montano illo lato dejecti sunt, et sic ablata est illis quoad partem potentia. Qui in montibus illis sunt, sunt maligni prae aliis, imprimis qui in montibus ultimis prope septentrionem, illi tali perspicacitate et acie interiore, ut potuerint perspicere aliorum cogitationes, [5653] 1/2. ac recitare omnia, hoc fit ex communicatione cum illis qui in primo limine, coeli; verbo sunt perspicacissimi, imprimis qui e Sicilia, inde apparet quoad nasi extremum candida quaedam lux, et ex auribus eorum sicut virgultum splendens ex crystallis, pendens, sed pars infra nares, seu regio oris erat prorsus nigra, sicut infernum, ut non apparere posset. Dicebam illis, quod ponant sapientiam in malitia, cum tamen malitia non est sapientia, quia malitia fert illos ad infernum sic ad infelicitatem aeternam, sed sapientia vera quae absque malitia ad coelum, ita ad felicitatem aeternam; ad haec obmutescebant, et tandem dicebant, quod non sciant aliam sapientiam dari quam talem quam habent, et quod aliorum sapientia sit modo simplicitas, in qua nequaquam esse vellent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church