Spiritual Experiences (Buss) n. 6029

Previous Number Next Number See English 

6029. De illis qui non cogitant aliquid de Divino, sed usque non negant illa [vide 6027: 2, 19] Sunt quidam qui non negant Deum, nec negant Verbum, et Ecclesiae doctrinam, sed usque nihil cogitant de illis, quia immergunt se constanter mundanis, ut (Gr. Fers.) illi in altera vita degunt in locis sub terra aliquantum remote, et ibi interius anguntur, sicut pungerentur doloribus, illis sunt consolatores, sed incassum, dant illis cremores lactis, et edulia, tum per musicalia et lusoria delectant illos, sed usque dolores pungentes animi manent, dant se officiis, sed usque redeunt, mutant loca, sed ibi similiter, dant se officiis, operis, sed cum finiuntur in angores illos relabuntur, sic ut miseram vitam agant: causa quia non illis conjunctio cum coelo, nec cum inferno.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church