Spiritual Experiences (Buss) n. 6028

Previous Number Next Number See English 

6028. De statu C. XII tum L. et J. Benz., R. Lagerb. 1) C. XII intime malus et e diametro contra Divinum, quae detecta, tandem in ultimum occidentis dejectus, et profundissime demissus, factus est totus sicut osseus. 2) L. et J. Benz. ambo tales ut nihil Divini recipere possent, sed ex inferno conatus extremos, dejecti tandem in occidentem profunde inter diabolos. 3) R.* Lagerb. erat sicut absque vita, apparens sicut semimortuus, et sicut bestia pronata circumcirca quod** fraenaretur: ex causa quia negaverat Divinum, inspirabatur ei cogitatio de Divino sicut viva, quam bene recepit et plenius intellexit, sic factus est vivus, ex quo informatus, quod illi vitam habeant qui agnoscunt Divinum; futuram ejus sortem nescio. * = Riksrad = consiliarius (vox suecica) ** h.e. quod sicut bestia undique prostrata


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church