6030. Quomodo malis auferuntur magica et praestigiae et similia Omnes illi in Mundo qui per artes ad honores aut lucra evecti sunt, et inde sibi persuaserunt, quod non providentia Divina regat singula, aut aliter, et qui inde crediderunt quod artes prae providentia valeant, qui cum Divinum parum crediderant, in altera vita addiscunt agere per correspondentias vario modo, quidam per artificiales vestes aut cidares; aut per varias motiones membrorum, vel per determinatum visum ad certas plagas, ubi sciunt societates intentionibus suis correspondentes dari, et sic comparare sibi [facultatem] faciendi secundum lubitum, alii per dicta e Verbo excitare societates, et per mille alios modos, qui sunt minus et magis magici, illi credunt quod tantum possint et valeant quantum illos agnoscunt, erat Ernstrom, qui artificiosius aliis talia calluit, ille et similes ad voraginem quandam igneo sulphuream, (ita apparentem) [ducuntur], et ibi talia per cruciatus diros auferuntur, mittuntur in loca correspondentia talibus ibi, et dire cruciantur, et adiguntur tunc confiteri omnia illa, tam societates quam intentiones, et ad quamvis cruciabantur usque dum prorsus illa non vellent, ita quod sicut rejicerent a se, et hoc circa quamlibet, erant circa 100 tales ad quas detegendas adactus est, et a se eo modo removit, ita auferuntur illa mala. - Postea cum inde elevantur apparent sicut non compotes sui, absque aliquo vitae jucundo, ita sicut illi qui nihil sciunt et volunt scire, talis erat Ernstr-m; et is confitebatur quam fidem habuerit de Deo, quae falsorum.