6031. - Ex his patuit quod malum aliquod non removeri possit nisi primum evocetur, et homo nolit illud, sic primum removentur ab illo tales societates. [2] - Tum quod homo ex se debeat rejicere mala, et nisi a se quod mala non removeantur, quod contra illorum opinionem est, qui credunt quod opera nihil faciant sed sola fides, illi etiam credunt quod Deus condonet omnia peccata absque ulla cooperatione hominis, cum tamen absque ejus cooperatione nihil mali removetur: nam vulnera nisi aperiantur non possunt sanari. - Omnes poenae in infernis non ex alia causa sunt, quam ut actualiter aperiantur et sciantur mala, et puniantur usque dum illa nolunt.