6032. Quod influxus boni a Domino, nihil faciat, si homo non faciat bonum sicut a se De fide Hoc saepius dictum spiritibus, ut tamen confirmaretur, datum est cuidam spiritui malo duci e coelo ad bona faciendum, is etiam bona fecit, sed quia non fecit illa sicut a se, erat sicut quidam qui ducitur ab alio, paene ut automaton, quod quidem movetur, sed usque nihil recipit, per quod ostensum, quod non receptio, appropriatio et conjunctio sit per bonum quod homo non voluntate seu affectione sua recipit a se, nam Dominus est agens, et homo reagens, si reagens recipit absque reactione sicut a se, transit influxus boni, nec fit homo melior quam prius. Hoc contra illos qui fidem separant a charitate. [2] Hoc illustrari potest etiam ex eo: quod malus spiritus nequeat abduci a malis nisi per poenas,* erat Cederstedt qui malum fecit, et voluit se abducere ab illo, quia timebat poenam, sed quia malum concordabat cum ejus natura, non abducere se potuit, quod tentavit variis modis, quia in malis fuit quoad amorem; at cum poena infligitur, tunc per poenam eo usque adigitur, ut non velit malum, et cum id non vult, tunc rejicit a se malum, hoc est, societatem quae in simili malo est, quae societas tunc ab illo separatur, sed modo usque dum non amplius in timore poenae est: haec quoque causa est, quod poenae sint in mundo spirituali. Inde etiam concludi potest, quod homo non introduci possit in aliquam societatem coelestem, nisi ipse ex voluntate velit bonum aut fugiat malum. * Sidebar: Poena