Spiritual Experiences (Buss) n. 6033
6033.
Quod natura hominis post mortem non auferri possit, sed frangi et domari possit Natura hominis est jucundum amoris ejus regnantis, visum, quod quidam , erat Jac. Benz. Arch. vellet ut omnia
suae doctrinae de sola fide principia quae erant falsa, auferrentur, et darentur genuina vera loco eorum, hoc factum, sed erat stupidus sicut quid nihil scivisset. [2] Cum illo etiam factum, ut
societates mundi spiritualis ab eo auferrentur, quibus ablatis tam stupidus factus est [ut] vix potuerit stupidior fieri, et non ad vitam aliquam intellectus redire posset, antequam rediret ad suas societates,
in quas extensio cogitationum ejus fuit, inde patuit, quod cogitatio hominis et inde ejus intelligentia dependeat a communicatione cum societatibus; et quod homo non possit reformari per ablationem
earum, sic quod nec auferantur peccata immediate; sed quod hoc fiat aliis mediis, nempe per poenas, tentationes, vastationes et plura alia: tum quod homo a se debeat rejicere illas societates.
[3] Observatum quod natura usque remaneat, utcunque homo admonetur in altera vita, imo illuditur: hoc factum est cum Jac. Benz. Arch., ille in jucundo imperandi fuit, et ad dominandum excitavit
alios ut irent cum illo, et occuparent urbes, sed quoties excitaverat, et cum illis progredi vellet, illusus est, factus niger, monstrum, animal etc. ex quo viso recesserunt; hoc factum est centies,
et toties confessus quod insanus esset, sed usque statim rediit. - [4] Factum est cum Rege Angliae, quod delusus sit a suis intra binos annos, qui illum adorabant sicut numen, superiorem alio
homine, et confessus est saepius quod insaniret, sed usque adhuc post 1 1/2 annum perstat natura illi. Vidi punitiones malorum, quod per poenas a se rejecerint societates, et quod sic homo quasi a se
facere debeat, et rejicere mala, hoc saepius visum est.
This page is part of
© 2000-2001 The Academy of the New Church