6034. De amore imperandi et de amore possidendi bona mundi Visus est Franc. pater, sicut absque vita, sed tamen percipiebatur caro sicut vivi hominis, credebatur quod esset arte factus sicut homo, absque cogitationis vita adhuc, sed postea loquebatur, dicens quod is sit Frankarnes fader,* et quod sit absque vita cogitationis per vices, et cum accedunt ejus spiritus, quod aliquandiu vivat: causa illius status dicebatur, quod in animo ejus fuerit amor seu cupiditas imperandi super omnia mundi, et quod spiritus recedant ab illo, quia illis imperare vult, et quandoque novi accedant, ejus sors est misera. [2] Quidam sunt quasi fatui, sicut Gustavus I, quidam sicut vincti, quidam aliter. Visi etiam sunt alii qui flagrarunt cupiditate imperandi, qui sicut insani, nullius rationis, ut C. XII, Er. Benz., Jacob Benz., Landg.** H. Gyllenborg,*** et alii, qui miseram vitam vivunt, quia non aliquo munere fungi illis conceditur, quia se spectant, et non curant usus ita nec a Domino duci possunt: etiam Dompr.**** Bredborg. - Etiam postea auditi simul undequaque multi simul, quod misere vivant, et quod non aliud possint, quam aliquod vile opus facere, ad quod coguntur, et per quod tenentur in vinculis. [3] Postea loquutus sum [cum] Gyllenborg Patre, qui talis fuerat ut cupiverit possidere omnia quae vidit, is quoque in misero statu erat, opus faciens, nempe suas vestes et similia. Et postea auditi plures simul qui similes, quod in summam paupertatem veniant, et tandem quaerant opus facere, ut possint cibum habere et vestiri, quare tunc in locum sub terra veniunt ubi laborant varia, et sicut laborant vestiuntur et nutriuntur. [4] Qui in illis amoribus sunt, imprimis in amore sui, apparent insani, et quoties redeunt insanos se vident sed usque redeunt ad insaniam, nec usquam desistunt et credunt insaniam esse intelligentiam, et astutiam prudentiam, tametsi insani sunt, usque sunt astutissimi, in gradu supremo quidam. [5] Sed sors illorum fit quod sint absque intelligentia et vita ejus, sunt sicut fatui, nescientes quid faciant, tandem adiguntur ad servitia. [6] Dixi pluries ad illos, quod sint pejores rutis animalibus, et quoque sunt. * = Francorum pater (verba suecica) ** = Landtgrefve = Comes (vox suecica) *** interpuncta addita **** = Domprost = Decanus (vox suecica)