Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 265

Previous Number Next Number See English 

265. Plura de Verbo. Quod "verbum" in lingua Hebraea varia significet; nempe sermonem, cogitationem mentis, omnem rem quae realiter existit, tum aliquid (n. 9987). Quod "Verbum" significet Divinum Verum et Dominum (n. 4692, 5075, 9987). Quod "verba" significent vera (n. 4692, 5075). Quod significent doctrinalia (n. 1288). Quod "decem verba" significent omnia vera Divina (n. 10688). Quod significent res quae realiter existunt (n. 1785, 5075, 5272). Quod binae expressiones unius rei in Verbo, imprimis Prophetico, sint; et quod una se referat ad bonum, altera ad verum, quae sic conjunguntur (n. 683, 707, 5516(? 2516), 8339). Quaenam expressio ad bonum se refert, et quaenam ad verum, quod non sciri queat nisi ex sensu interno Verbi, quoniam voces propriae sunt quibus exprimuntur illa quae boni sunt, et propriae quibus illa quae veri (n. 793, 801). Et hoc usque ut noscatur solum ex praedicatione vocum, num de bono aut num de vero agitur (n. 2722). Quod etiam quandoque una expressio involvat commune, et altera determinatum quid a communi (n. 2212). Quod sit species reciprocationis in Verbo (de qua, n. 2240 fin.). Quod pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habeant (n. 4816). Quod sensus internus praedicabiliter sequatur suum subjectum (n. 4502). Quod qui delectati fuerunt Verbo, in altera vita accipiant calorem caeli, cui inest amor caelestis, secundum quale et quantum delectationis ex amore (n. 1773).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church